Exercise 18
Document of Casimir the Just from 1173
Casimir the Just, Duke of Sandomierz and Krakow, confirmed the privileges granted by his brother, Henry, to the Order of Saint John (Maltese Order), at the same time handing new freedoms to the Order.
ANK, Collection of parchment documents, ref. no. 29/657/845
Exercise 18
Transcription
1. In nomine patris et filii et spiritus sancti Amen Ego kazimerus dux notum facio universis christi fidelibus presentibus et futuris
2. dominum henricum ducem fratrem meum hospitali sancti Johannis ierosolimorum pro animabus patris nostri et matris atque pro sua ipsius anima
3. dedisse terram quae dicitur zagost totam integraliter villas scilicet quatuor cum omni circuitione sicuti comes petrus
4. magnus eam circuivit et signavit cum omnibus quae in ipsis villis erant pastoribus videlicet omnibus iumentariis
5. vineariis lagenariis et omnibus rusticis qui in ipsis villis morabantur excepto uno romano vineario nomine barbez
6. et exceptis quatuor decimis hominibus de ki quibus ibidem mansio concessa fuerat ad tempus donec alibi eis provideretur
7. cum omni quoque Suppellectili reliqua equabus scilicet bubus vaccis ovibus atque porcis Sed et aliam dedit villam nomine vlazoa
8. cum omnibus suis pertinentiis silvis videlicet agris pratis atque mellificis quotquot in ea erant Dedit quoque praeter haec omnia
9. tabernam in cachoo libere a predicto hospitali possidendam