Dawne pismoArchiwum Narodowe w Krakowie

Ćwiczenie 20

Transkrypcja

1.

1. In nomine domini amen Ab humana sepius evolat memoria quod a voce testium et testimonio littera

2.

2. rum non recipit durabile tutamentum Proinde noverint universi presentes et futuri quod Nos Lestco dei gratia dux Cracovie

3.

3. Sandomirie ac Syraziensis pie devocionis affectu et benigno favore monasterium sancte Marie virginis sanctique flori

4.

4. ani de Coprivnicia prosequentes fratribus ibidem regi superno famulantibus sub regula ordinis Cisterciensis ob eterne pre

5.

5. mium retribucionis omnem gratiam militalis liberalitatis dignum duximus conferendam quam etiam temporibus incliti principis

6.

6. nostri patrui venerandi ducis quondam Cracovie et Sandomirie Boleslai cognovimus ipsos habuisse sicut quidam

7.

7. barones coram nobis publice sunt protestati quod ipsi videlicet fratres de Coprivnicia et ipsorum successores ob reverenciam

8.

8. sue religionis qua spiritualiter militant pro nomine cristi omnimodas penarum placaciones ut pote furti et sex marca

9.

9. rum vel alterius pene cuiuslibet liberaliter pro subsidio domus et ipsarum religiosarum personarum recipiendi perpetuam habeant

10.

10. facultatem quascumque milites genere nobiles secundum exigenciam militalis dignitatis recipere pro se consueverunt ab

11.

11. eis qui iudiciali sentencia ad easdem fuerint solvendas condempnati In cerciorem autem premissorum evidenciam et cer

12.

12. titudinem firmissimam presentem paginam predictis fratribus contulimus nostri sigilli munimine roboratam Actum

13.

13. anno domini M CC LXXX III indictione XI presentibus istis quorum hec sunt nomina comes Warcislaus iudex Sandomiriensis

14.

14. Dominus Witus prepositus Sandomiriensis Comes Nicolaus castellanus de Cechow Cristinus castellanus Secechoviensis Groth

15.

15. subcamerarius Sandomiriensis Thomas subiudex Sandomiriensis Datum in Ossech XV kalendas Maii


Adres URL źródła: https://dawnepismo.ank.gov.pl/pl/cwiczenia-praktyczne/563/transkrypcja